monumenta.ch > Plinius > sectio 247

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 247
{XXXIX} arborum his aliae magis, aliae minus gaudent, veluti cupressus et aquas aspernatur et fimum et circumfossuram amputationemque et omnia remedia odit, quin etiam necatur riguis, vitis et punicae praecipue aluntur. ficus arbor ipsa riguis alitur, pomum vero eius marcescit. amygdalae, si colantur fossione, florem amittunt.